miércoles, 24 de junio de 2015

SACRAMENTUM EXTREMÆ UNCTIONIS

SACRAMENTO QUE DEBE SER ADMINISTRADO POR UN SACERDOTE.



RITUALE ROMANUM
TITULUS V - CAPUT 2
ORDO MINISTRANDI
SACRAMENTUM EXTREMÆ UNCTIONIS

1. Sacerdos Sacramentum Extremæ Unctionis ministraturus, quatenus fieri poterit, parari curet apud infirmum mensam mappa candida coopertam, item que vas, in quo sit bombacium, seu quid simile in sex globulos distinctum, ad abstergendas partes inunctas; medullam panis ad detergendos digitos; et aquam ad abluendas Sacerdotis manus; ceream item candelam, quæ deinde accensa ipsi ungenti lumen præbeat. Denique operam dabit, ut quanta poterit munditia ac nitore hoc Sacramentum ministretur.
2. Deinde convocatis Clericis seu ministris, vel saltem uno Clerico, qui crucem sine hasta, aquam benedictam cum aspersorio, et librum Ritualem deferat, ipse Parochus decenter accipit vas sacri Olei infirmorum sacculo serico violacei coloris inclusum, illudque caute deferat, ne effundi possit. Quod si longius iter peragendum, aut etiam equitandum sit, vel alias adsit periculum effusionis, vas Olei sacculo, aut bursa inclusum, ut dictum est, ad collum appendat, ut commodius et securius perferat. Procedat autem sine sonitu campanulæ.
3. Cum perventum fuerit ad locum, ubi jacet infirmus, Sacerdos intrans cubiculum, dicit:
V. Pax huic dómui.
R. Et ómnibus habitántibus in ea.
4. Deinde deposito Oleo super mensam, superpelliceo, stolaque violacea indutus, ægroto crucem pie deosculandam porrigit; mox in modum crucis aqua benedicta eum, et cubiculum, et circumstantes aspergit, dicens Antiphonam: Aspérges, me, Dómine, etc. Quod si ægrotus velit confiteri, audiat illum, et absolvat. Deinde piis verbis illum consoletur, et de hujus Sacramenti vi, atque efficacia, si tempus ferat, breviter admoneat: et quantum opus sit, ejus animam confirmet, et in spem erigat vitæ æternæ.
5. Postea dicit:
V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.
R. Qui fecit cælum et terram.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Oratio
Intróeat, Dómine Jesu Christe, domum hanc sub nostræ humilitátis ingréssu, ætérna felícitas, divína prospéritas, seréna lætítia, cáritas fructuósa, sánitas sempitérna: effúgiat ex hoc loco accéssus dæmonum: adsint Angeli pacis, domúmque hanc déserat omnis malígna discórdia. Magnífica, Dómine, super nos nomen sanctum tuum; et béne+dic nostræ conversatióni: sanctífica nostræ humilitátis ingréssum, qui sanctus et qui pius es, et pérmanes cum Patre et Spíritu Sancto in sæcula sæculórum.
R. Amen.
Orémus, et deprecémur Dóminum nostrum Jesum Christum, ut benedicéndo bene+dicat hoc tabernáculum, et omnes habitántes in eo, et det eis Angelum bonum custódem, et fáciat eos sibi servíre ad considerándum mirabília de lege sua: avértat ab eis omnes contrárias potestátes: erípiat eos ab omni formídine, et ab omni perturbatióne, ac sanos in hoc tabernáculo custodíre dignétur: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculórum. R. Amen.
Orémus. Oratio
Exáudi nos, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérnæ deus: et míttere dignéris sanctum Angelum tuum de cælis, qui custódiat, fóveat, prótegat, vísitet, atque deféndat omnes habitántes in hoc habitáculo. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
6. Quæ Orationes, si tempus non patiatur, ex parte, vel in totum poterunt omitti. Tunc de more facta confessione generali, latino vel vulgari sermone, Sacerdos dicit in singulari numero: Misereátur tui, etc., Indulgéntiam ... tuórum tríbuat tibi, etc.
7. Antequam Parochus incipiat ungere infirmum, moneat astantes, ut pro illo orent, et, ubi commodum sit, pro loco et tempore, et astantium numero, vel qualitate, recitent septem Psalmos Pœnitentiales cum Litaniis Sanctorum, vel alias preces, dum ipse Unctionis Sacramentum administrat. Mox, extensa manu dextera super caput infirmi, dicit:
In nómine Pa+tris, et Fí+lii, et Spíritus + Sancti, extinguátur in te omnis virtus diáboli per impositiónem mánuum nostrárum, et per invocatiónem gloriósæ et sanctæ Dei Genitrícis Vírginis Maríæ, ejúsque ínclyti Sponsi Joseph, et ómnium sanctórum Angelórum, Archangelórum, Mártyrum, Confessórum, Vírginum, atque ómnium simul Sanctórum. Amen.
8. Deinde, intincto pollice in Oleo sancto, in modum crucis ungit infirmum in partibus hic subscriptis, aptando proprio loco verba formæ in hunc modum:
Ad oculos
Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per visum deliquísti. Amen.
9. Minister vero, si est in Saccris, vel ipsemet Sacerdos, post quamlibet Unctionem, tergat loca inuncta novo globulo bombacii, vel rei similis, eumque in vase mundo reponat, et ad ecclesiam postea deferat, comburat, cineresque projiciat in sacrarium.
Ad aures
Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per audítum deliquísti. Amen.
Ad nares
Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per odorátum deliquísti. Amen.
Ad os, compressis labiis
Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per gustum et locutiónem deliquísti. Amen.
Ad manus
Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per tactum deliquísti. Amen.
10. Et adverte, quod Sacerdotibus, ut dictum est, manus non inunguntur interius, sed exterius.

Ad pedes
Per istam sanctam Unctió + nem, et suam piíssimam misericórdiam, indúlgeat tibi Dóminus quidquid per gressum deliquísti. Amen.
11. Hæc autem unctio ad pedes, ut dictum est, ex qualibet rationabili causa omitti potest.
12. Quibus omnibus peractis, Sacerdos pollicem fricat cum medulla panis, manus lavat linteoque abstergit; aqua vero lotionis cum pane, suo tempore, mittatur in sacrarium, vel, si hoc desit, in ignem. Deinde dicit:
Kýrie eléson. Christe, eléison. Kýrie eléson.
Pater noster secreto usque ad
V. Et ne nos indúcas in tentatiónesm.
R. Sed líbera nos a malo.
V. Salvum (-am) fac servum tuum (ancíllam tuam).
R. Deus meus, sperántem in te.
V. Mitte ei, Dómine, auxílium de sancto.
R. Et de Sion tuére eum (eam).
V. Esto ei, Dómine, turris fortitúdinis.
R. A fácie inimíci.
V. Nihil profíciat inimícus in eo (ea).
R. Et fílius iniquitátis non appónat nocére ei.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Orémus. Oratio
Dómine Deus, qui per Apóstolum tuum Jacóbum locútus es: Infirmátur quis in vobis? indúcat presbýteros Ecclésiæ et orent super eum, ungéntes eum óleo in nómine Dómini: et orátio fídei salvábit infírmum, et alleviábit eum Dóminus: et si in peccátis sit, remitténtur ei; cura, quæsumus, Redémptor noster, grátia Sancti Spíritus languóres istíus infírmi (infírmæ), ejúsque sana vúlnera, et dimítte peccáta, atque dolóres cunctos mentis et córporis ab eo (ea) expélle, plenámque intérius et extérius sanitátem misericórditer redde, ut, ope misericórdiæ tuæ restitútus (-a), ad prístina reparétur offícia: Qui cum Patre et eódem Spíritu Sancto vivis et regnas Deus, in sæcula sæculórum. R. Amen.
Orémus. Oratio
Réspice, quæsumus, Dómine fámulum tuum N. (fámulam tuam N.) in infirmitáte sui córporis fatiscéntem, et ánimam réfove, quam creásti: ut, castigatiónibus emendátus (-a), se tua séntiat medicína salvátum (-am). Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
Orémus. Oratio
Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, qui, benedictiónis tuæ grátiam ægris infundéndo corpóribus, factúram tuam multíplici pietáte custódis: ad invocatiónem tui nóminis benígnus assíste; ut fámulum tuum (fámulam tuam) ab ægritúdine liberátum (-am), et sanitáte donátum (-am), déxtera tua érigas, virtúte confírmes, potestáte tueáris, atque Ecclésiæ tuæ sanctæ, cum omni desideráta prosperitáte, restítuas. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.
13. Ad extremum, pro personæ qualitate, salutaria monita breviter præbere poterit, quibus infirmus ad moriendum in Domino confirmetur et ad fugandas dæmonum tentationes roboretur.
14. Denique aquam benedictam, et crucem nisi aliam habeat, coram eo relinquat, ut illam frequenter aspiciat, et pro sua devotione osculetur et amplectatur.
15. Admoneat etiam domesticos et ministros infirmi, ut, si morbus ingravescat, vel infirmus incipiat agonizare, statim ipsum Parochum accersant, ut morientem adjuvet, ejusque animam Deo commendet: sed si mors immineat, priusquam discedat, Sacerdos animam Deo rite commendabit.
16. Quæ autem pertinent ad visitationem, curamque infirmorum, et ad juvandos morientes, ad commendationem animæ, et ad exsequias, infra suis locis præscribuntur.

No hay comentarios.:

Publicar un comentario